Liber Deuteronomii*

Caput 8: Versus 3

Manna.Carnem Christi, qua refecti ad veram promissionis terram veniamus. Quadraginta annis manna comedimus, id est, toto tempore nostro, quod quatuor vicissitudinibus volvitur, Dominici corporis sacramento pascimur.Non in solo pane vivit homo, sed in omni,etc. Spiritalis cibus commendatur, unde animae in aeternum victurae satiantur. Manna de coelo datum carnem Christi significat, qui ait:Ego sum panis vitae, hic est panis qui de coelo descenditJoan. 6., quia Verbum caro factum est, et habitavit in nobis.Qui manducat hanc carnem, habet vitam aeternam.Non in solo pane,etc. Significat geminam naturae nostrae substantiam. Homo enim ex anima et corpore constat: corpus, quod ex terra est, terreno alitur cibo; anima vero vivit de verbo Dei; spiritum vero hominis vivificat spiritus Dei, si tamen homo est in corpore Ecclesiae, id est Christi, et in fide Filii Dei. Ideo addit:Vestimentum ejus vetustate non deficere;quia novi hominis conversatio in novitate vitae debet permanere, cujus pes non est subtritus, quia gressus operum ejus servatur illaesus:Quia novit Dominus viam justorum, et iter impiorum peribitPsal. 1..
(* Traductions européennes)